PRAESENS

PRAESENS
I.
PRAESENS
Consul cum Rufino, An. Urb. Cond. 905. Alius Consul cum Albino, An. 998.
II.
PRAESENS
Latinis perquam eleganter dicitur, quimagnam vim habet pecuniae numeratae, Graece ἔυχαλκος: sed et παρὼν, in optimo Gloss. Praesens, ἐπιφανὴς καὶ παρὼν καὶ ἔυχαλκος, quae verba notatu dignissima iudicat Salmas. Praesens enim hîc est, qui multum habet in numerato et praesenti pecuniâ potest solvere: quod vix alibi alias eôdem sensu reperitur. Hinc παρουσίαν Graeci vocant substantiam. Hesychius, παρουσίαν, οὕτως ἐκάλουν τὰ ὑπάρχοντα
παρουσίαν, καὶ μήποτε ή παρὰ πρόθεσις παρελκεῖ, opes, neque praepositto παρὰ redundat; Salmas. ad Trebellium Pollion. in D. Claudio, c. 14. Unde praesentia, apud Matth. Paris. A. C. 1170. Gallic. present; i. e. munus, quod praesenti in manus datur. Nam absentibus res donari dicuntur, munera autem mitti, et praesentia offerri, leg. 18. D. de Verb. signific. Ceterum in toto Oriente, ferme ab omni aevo, credendi usu ignoratô, vel saltem minus frequenti, non nisi de rebus certis ac praesentibus praesentes ipsos contrahere et venditiones rato aliter, quam praesenti pecuniâ fieri solitas, dicempsra voce Usura. Etiam Praesens, pro Praeside, vide infra in Praesentes. Inprimis Praesens seu Praesentalis dictus est unus e Magistris Militum, quod in praesenti, h. e. in comitatu Principis ageret, et Praesentalibus numeris praeesset, ut docet Notit. Imperii, ubi Magistri equitum et peditum in praesenti duo recensentur, alii tres per Orientem, Thraeias et Illyricum. Idem Magister militum praesentalis vocatus est, Ibid. Militabant autem sub eius dispositione Palatinae Vexillationes 5. Comitacenses 7. Legiones Palatinae 15. Auxilia Palatina 18. ex quibus conficitur, Praesentes esse appellatos, quod praesentes adessent, in Comitatu Principis et in eo militarent, atque adeo Palatinae militiae ad custodiam Imperatoris addictae praeessent, ex qua qui erant, Praesentales pariter dicebantur, ut et Domestici, qui in Palatinis Scholis militabant, in lib. 4. Cod. Theod. de Protector. et Domestic. Adde leg. 7. eod. Cod. de Re milit. Apud Marcellinum Com. in Zenone, mentio fit Magistri praesentis militiae: apud Schuliastem Iuliani Antecess. c. 83. Magistri militum praesentum:apud Iornandem de Successione Regnor. occurrit Magister militum praesens. Euagrius, l. 4. c. 3. habet ςτρατηγὸν τȏυ καλουμένων πραισέντων: Auctor Chronici Alexandr. ςτρατηλάτην τοῦ πραισέντου, p. 752. Ipsa dignitas, Magisterium Praesentale, eidem Marcellino dicitur in Iustiniano, post Basilii Cons. IV. Praesentanea dignitas, Senatori, l. 11. Ep. 1. Τιμὴ τοῦ Πραισεντίου, Simocattae, l. 1. c. 7. Concil. Constantinopol. sub Menna Act. 5. Καὶ τοῖς ἀνδρειοτάτοις ςτρατηγοῖς τοῦ θείου Πραισέντου. Car. du Fresne Glossar. Vide quoque Barn. Brissonium, de verb. signific. l. 14. Io. Meursium Glossar. et Io. Casp. Suicerum Thes. Eccl. voce Πραίσεντον, ubi fuisse equite; pariter peditesque, per Orientem aeque ac Occidentem dispositos, atque hinc Πραισενταλίους, Praesentales, tum Duces, qui aliter Praesentes, tum milites, qui Praesenti
suberant, appellatos, ibidem notat.
III.
PRAESENS
vide supra Epiphanes et infra ubi de per Praesentes Deos iurandi ritu.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Praesens — (lat.), 1) gegenwärtig; 2) das Tempus (s.d.) des Verbum, wodurch eigentlich die Gegenwart ausgedrückt wird, dann wird es aber auch gebraucht, um, abgesehen von der Zeit, Eigenschaft, Sitten, Gewohnheiten anzugeben u. bei allgemeinen Behauptungen… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • praesens — index immediate (at once), imminent, instantaneous, present (attendant), present (current) …   Law dictionary

  • Praesens, S. — S. Praesens (16. Febr.), ein sonst unbekannter Martyrer in Afrika. S. S. Maximus14. (II. 864.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Praesens Verlag — Rechtsform GesmbH Gründung 1989 Sitz Wien Leitung Dr. Michael Ritter Branche Verlag Produkte …   Deutsch Wikipedia

  • Praesens-Film — Die Praesens Film AG ist eine Schweizer Filmproduktionsgesellschaft und Filmverleih. Das Unternehmen wurde 1924 gegründet und feierte seine grössten Erfolge in den 1930er und 1940er Jahren. Bis zur Gründung der Gloria Film um 1950 war die… …   Deutsch Wikipedia

  • Praesens Film — Die Praesens Film AG ist eine Schweizer Filmproduktionsgesellschaft und Filmverleih. Das Unternehmen wurde 1924 gegründet und feierte seine grössten Erfolge in den 1930er und 1940er Jahren. Bis zur Gründung der Gloria Film um 1950 war die… …   Deutsch Wikipedia

  • Praesens (Architektur) — Die polnische Architekten und Künstlergruppe Praesens bestand zwischen den Jahren 1926 und 1930 und hatte ihren Sitz in Warschau. Die Gruppe wurde von Mitgliedern der ehemaligen Künstlergruppe BLOK sowie von Absolventen der Fakultät für… …   Deutsch Wikipedia

  • Praesens perfectum — Als Praesens perfectum bezeichnet man im Hebräischen die Verwendung des Präsens anstelle des Imperfekts im Kontext der Vergangenheit. Beispiel: yaktob – „er schreibt“ anstelle von katab – „er schrieb“. Genau genommen heißt das Verb jedoch *yaktob …   Deutsch Wikipedia

  • Praesens historicum — Prae|sens his|to|ri|cum, das; , …sẹntia …ca [nlat., aus lat. praesens ↑ (Präsens) u. historicum = historisch]: bei lebhafter Vorstellung u. Schilderung vergangener Vorgänge gebrauchtes Präsens; historisches Präsens. * * * Prae|sens his|to|ri|cum …   Universal-Lexikon

  • Praesens Historicum — Als historisches Präsens (lat. praesens historicum) wird die Verwendung des Präsens in Erzählungen von Vergangenem – vor allem in historischen Chroniken – bezeichnet. Inhaltsverzeichnis 1 Verwendung 2 Kritik 3 Beispiele 4 Siehe auch …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”